Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: KS Rok: 1429 Pisarz: 21 Numer roty: 1400
. Bnynsky cum Grizina. Item pendet terminus peremptorius ad decem et octo septimanas inter dominum Petrum Bninski castellanum Gneznensem ex una et inter nobiles Borconem, Andream, Woýslaum et Johannem heredes de Grizina, prout citaciones canunt eo, quia nobilis Borco ex parte nobilis Johannis fratris sui indivisi dixit, quod cum citacio non prevenit, nec est in terra Regni Polonie. Si vero termini particulares in decem et octo septimanis a nota presencium non celebrarentur, tunc post XVIII septimanas in terminis proximis particularibus in Costen celebrandis partes predicte secundum tenorem citacionum terminum attemptare habeant peremptorie. Et ibidem prefatus Johannes Grizinensis in eisdem terminis iurabit sic erga dominum Petrum. — Rotha:

Tako my pomozi boog ý ʃwantÿ
+ ýzem thego czaʃzu nýebil wpol
ʃcze kedimą pan pÿotr Bninʃký
poʃzwal aný me. ten ýego poʃzewf
wzemÿ zaʃzedl.