Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: P Rok: 1424 Pisarz: 43 Numer roty: 1185
Othussky — Item veniens Tworek ministerialis Poznaniensis coram iudicio recognovit, quod nobilis Albertus de Othus libere dimisit Nicolaum cum suis testibus circa crucem pro paternis et maternis bonis omnibus, quia idem Abertus fuit divisus a patre et recepit pro patrimonio et matrimonio tres mansos in Othus et plus apud ipsum non habuit, videlicet patrem, nec plus tenuit perpetua divisione, neque idem Albertus patrem suum nomine Johannem Sram pro dotalicio uxoris eiusdem Johannis Sram matris vero sue, nomine Budcze, impedivit ultra spacium trium annorum. Et fecit ipsum ministerialis iustum et domini iudicio presidentes imposuerunt sibi perpetuum silencium videlicet Alberto, ita quod eundem Nicolaum in perpetuum pro divisione patrimonii et matrimonii non debet impedire, cuius rotha fuit hec subscripta et hoc talis:

Tako gym pomoz
bog ... yako to ʃwączą yako yeʃt woczech
Othuʃʃky Roʃdzelon Swim oczczem ywʃal
zadzal trzy Slady zaoczczyʃna yzamaczerzyʃną awaczey nicz nedzerʃal. ada
ley liʃtem wanym oczcza negabąl My
mo trzy latą