Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: KS Rok: 1427 Pisarz: 21 Numer roty: 1299
Mÿczek cum Philipo. Item nobilis Nicolaus de Jaroslawky habet terminum de prevencione ministeriali ad proximos terminos particulares cum nobili Philipo de Jaroslawky pro termino, quem Miczek super ipsum astitit ut contradiceret. Et ibidem nobilis Philipus termino voluit contradicere, Miczek vero presens non fuit. Sed veniens Thomislaus Olesky ex parte Miczek [dicens] dixit, quod Miczek hic presens esset, sed infirmatur. Et nos decrevimus, quod in proximis terminis particularibus idem Miczek iurare debet iuxta formam iuris, quod vera infirmitate infirmabatur. — Rotha:

Tako mý pomozi bog etc. Ja
com prawo nyemoczą nyemocz
en byl oth pana boga ʃlozo
ną.