Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: P Rok: 1419 Pisarz: 34 Numer roty: 976
Ibi veniens Janussius dictus Cosmalcz iudicialiter proposuit erga nobilem Nicolaum Badlewskÿ, quod contra suam nobilitatem dixisset ipsum depravando, quod non esset de nobili genere, sed de rustica procreatus. Veniens idem Nicolaus sic respondit dicens: Ego fateor quod dixi, quia michi non esset satis bonus. Tandem domini iudicio presidentes adiudicaverunt, quod Janussius Cusmalcz deberet se de tali depravacione et imputacione expurgare iuxta iura hospitalia, alias &Goòczinnym prawem& Modo idem Janussius dixit et asseruit se esse nobilem de genere patris atque matris, referens pro re certa, quod esset proclamacione alias &zawolana& Gero, genelogie alias &poòtacy& Syczinskÿ, clenodium vero trium parcium alias &òtukÿ& in clipeo. Et prima nigra, finis in clipeo et glaucum signum alias &òzolti òtrich& eiusdem clipei. Terciam partem clipei rubeam et hoc primo post ipsius patrem. De matris autem genere se aseruit esse Cirmenscÿ clipei rubei et albi signi alias &òtrich òlomoui&, fractum post patrem sue matris. Tandem domini iudicio presidentes assignaverunt sibi spacium expurgacionis sex pro primo, sex pro secundo et sex peremptorio pro tercio terminis, quod debet litteram sigillatam portare a iudicio de Grothkowo, quod sit de eadem genere post patrem ut supra duobus fratribus senioribus, post matrem similiter duobus senioribus fratribus et duobus ex alio tercio clenodio quocunque, qui debent deponere periuramentum corporale tacta cruce, quod sit de talibus generibus. Sequitur Rota et primo post patrem — Rota:

... Goʃczinnym prawem ... zawolana ... poʃtacÿ ... ʃtukÿ ... ʃzolti ʃtrich ... ʃtrich ʃlomoui, ... Taco gim pomoz ... yʃz Januʃz yeʃt poʃtal
ʃnaʃzeÿ krzwe poʃtacÿ yʃczytu Syczinʃký
yʃznaʃzego zawolana
gero ... Cumenʃky zawolana czirwo
nego ʃczytu ... yʃz yeʃt ʃlachetný
pooczczu ypomaczerzÿ