Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: P Rok: 1420 Pisarz: 37 Numer roty: 1055
Item domini iudicio presidentes iudicialiter sentenciaverunt inter Albertum et Nicolaum de Othusz et Annam de Coslowo uxorem Johannis de Othusz: Ita quod omnia frumenta in terra debent cedere Alberto et Nicolao, et omnia, que sunt seminata in Coslowo debent cedere Anne. Item pecora et pecudes alias &bydlo& in Othusz et Coslowo dividere debent. Et frumenta, que in Othusz in acervis per medium dividere debent. Et si domina aliqua periurabit, quod emeretur pro suo dotalicio vel eciam pueri, quod esset emptum pro pecunia patris ipsorum audebunt, periurare hoc ex utraque habebunt, Item domina Anna debet periurare iuramentum adversus Nicolaum et Albertum sub tali rota:

Taco yaco ... yaco gich maczerzi nepob
rala perʃczenczew ani Covana

TU ROTA
Et si aliquid reponeret, hoc deberet ad pueros pertinere et tunc eius viri debent ad dominam pertinere. Sed arma alias &harnas& ad filios debet pertinere et equi omnes vltra tres marcas ad pueros debent pertinere et Anne de illis nichil cedet, et istam divisionem debent facere hodie et cras sub penis trium marcarum iudicio totidem et actori — — —