Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: KS Rok: 1421 Pisarz: 18 Numer roty: 906
Derogacio Andree de Gorzicze.Item veniens nobilis Andreas de Gorzicze egit super nobilem Mathiam de Brodnicza heredem pro eo, quod sue nobilitati derogaret, qui respondit: „Quid dixi quia post patrem suum non est michi bonus nec est nobilis, sed post matrem, sibi non derogo, quia scio cum esse nobilem”. Extunc decrevimus, quod se post patrem duobus testibus debet educere [purgare] et [ostendere] {purgare} suam nobilitatem et duobus testibus extraneis, qui iurabunt ut infra patebit. Sed quia idem Andreas dixit, quod patrui sui non essent in Regno, sed in Ducatu alias &wkxanòtwe&, ideo decrevimus propter imperfeccionem pacis, quod in spacio unius anni et sex septimanis in Wschowa coram iudicio adductis patruis suis de Ducatu duobus et duobus testibus extraneis recepto subcamerario {vel iusticiario apud capitaneum Wschowensem, si subcamerarius  non esset} de iudicio regali Costenensi se purgabit et cum habuerit testes suos paratos, extunc ipsum dominum Mathiam ministeriali cum litera notarii terrestris sub sigillo citatorio recepta debet avizare et ipse tunc post duas septimanas post prevencionem debet venire in Wschowam ad audiendum purgacionem et ipse Andreas tunc per duas septimanas, quando ipsum avizabit, videlicet dominum Mathiam, sive illo presente, sive absente se purgabit. — Rota primorum duorum:

Taco gim etc. Jaco Jandrzeÿ geʃt prawý nas brat po gego oczczu ÿʃclenotu a
Sʃawolanýa bolczew [ktorzÿ] czʃʃo no
ʃʃą trzý beltÿ na ʃczÿcze ÿʃnaʃʃe [cr]
crwe wÿʃʃedl ... Jaco tho ʃwatcza ...