Roty

Lokalizacja

Rok

Pisarz

Numer





Lokalizacja: KS Rok: 1415 Pisarz: 17 Numer roty: 539
Item nobilis Andracho Borzislawski iusto et vero iudicio conservatus est circa desertum Czicowo hereditatem erga nobilem Niczconem, heredem de Vÿasd, tali condicione, quod prefatus Andrach debet solvere istas peccunias pretuito domino Niczconi in festo Natalis Domini proxime affuturo, quas pecunias ibidem dedit et imposuit. Et {ipse Niczco} literam privilegialem perpetuam, canentem super dictam hereditatem desertum Czicowo, restituere termino in predicto Natalis Domini et eciam literas suas a nobili Martino Oganka, quibus se prefatus dominus Niczco sibi ascripsit exbrigare in termino pretuito et ipse Niczco sibi recedere a prefata hereditate eviternis temporibus. Si vero non fecerit, ut premittitur, tunc eciam ipse Andracho debet sibi recedere a dicta hereditate desertum Czicowo temporibus eviternis. Quas pecunias ibi datas prelibatus dominus Niczco debet iuramento approbare cum quatuor nobilibus, solus super decem marcis et quilibet testis super decem; ad minus potest, sed ad maius non potest, Super quo adiudicatum solvit. — Rota:

... Tako mi pomozi bog yʃwâti + Jakom
zaplaczil pÿanczdzeʃzanth grziwen
zapuʃte Czicowo ... Jako tho ʃwatczѻ

Solus sic iurabit: